Charter Document - 02210162

Charter Document - 02210162


Charter Number: 02210162
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p20)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Petrus Joculator de Cercel do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci unam domum apud Cercel cum cellario ejusdem domus Hujus rei testes Bartholomeus abbas Rodulfus monachus Robertus Brotez Bonusamicus carpentarius Ego Galterius Dei gratia Cabilonis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque sancti Vincentii levite et martiris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in carta ista Si quis ea violaverit alienus a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et a communione sancte ecclesie fiat et excommunicationi in perpetuum subjaceat nisi Deo et fratribus Firmitatis satisfecerit Amen Amen Fiat Fiat