Charter Document - 02210161
Charter Number: | 02210161 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p20) |
Charter:
Insinuandum est omnibus futuris et presentibus quod ego Girbertus Francus de Cercel do atque concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habeo in territorio Nulliaci nichil omnino excipiens per manum domni Galterii Cabilonis episcopi cujus homo sum et a quo ipse tenebam predictam terram Notandum sane quod domnus Bartholomeus Firmitatis abbas pietatis causa concedit mihi Girberto in vita mea tantummodo quasdam pecias de terra in prefato territorio post mortem vero meam remanebit totum ecclesie Firmitatis Hujus rei testes Galterius Cabilonis episcopus Bartholomeus abbas Firmitatis Clemens li Massuns Valet de Cercei