Charter Document - 02210153

Charter Document - 02210153


Charter Number: 02210153
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p40)

Charter:

Agnoscant omnes fideles quod anno ab incarnatione Domini MCLXXIIII ego Paganus Berens laudante uxore mea Petronilla laudantibus etiam filiis meis Vincentio Thoma laudantibus quoque filiis Constantini filii mei Johanne videlicet et Gunterio dedi et concessi Deo et sancte Marie et monachis de Firmitate quandam terram que est juxta Planchetam quam ab eisdem tenebam monachis et pro inde L habui solidos Sciendum tamen quod pro hoc concesserunt mihi monachi et antecessoribus meis participationem omnium beneficiorum spiritalium domus et ut me recipiant si in domo ordinate venire potero et ego de ipsa terra defensor eisdem debeo esse monachis Testes Seguinus Dalmacius Hugo cantor monachi Achardus Petrus Stephanus conversi Christianus Polet Marcellus de Sarmasie et Johannes filius ejus Martinus Raba