Charter Document - 02210148

Charter Document - 02210148


Charter Number: 02210148
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p18)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Bertrannus de Ver dedit monachis Firmitatis unam gageriam apud Leivam Guicardi Morel et fratris ejus pro C solidis et terram habeant usque centum solidi reddantur eis ab eisdem militibus Hoc autem laudavit filius ejus Symon Hujus rei testes Petrus Beraldus Garinus Morel sacerdos Sancti Ambrosii Petrus serviens predicti Bertranni Rodulfus Ego Petrus Dei gratia Cabilonensis episcopus auctoritate Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque sancti Vincencii levite et martiris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in carta ista Si quis ea violaverit alienus a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et a communione sancte ecclesie fiat et excommunicacioni in perpetuum subjaceat nisi Deo et fratribus Firmitatis satisfecerit Fiat Fiat Amen