Charter Document - 02210147
Charter Number: | 02210147 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p18) |
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Bertrannus de Ver pro salute anime mee omniumque antecessorum meorum dedi Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quandam coloniam apud Sarmaisei quicquid videlicet habebam in predicta colonia dominiure et quicquid alter a me in eadem colonia tenebat laudante etiam Ricardo de Ver a quo tenebam eandem coloniam in casamento Et ut libere eandem coloniam monachi haberent in perpetuum accepi ab eodem Ricardo de alia terra apud Leivam in casamento Hoc autem laudavit Guicardus Vicarius a quo Ricardus de Ver tenebat predictam coloniam et Jofridus frater Ricardi de Ver et Tetbertus de Seniceo a quo levabat Testes Ricardi de Ver Seguinus et Bernardus de Sala monachi Firmitatis et Jofridus frater ejusdem Ricardi Testes Guicardi Vicarii Seguinus monachus Firmitatis Ricardus de Ver Jofridus Passabara Petrus faber Trenorcii Hoc autem fuit factum apud Trenorcium Sciendum quoque quod postea apud Laloiam coram multis testibus ante molendinum Nicholai in manu domni Guillelmi abbatis de Firmitate et in presentia Joceranni Grossi sine ulla retentione predicte colonie dominium dedi antefatis monachis ita videlicet ut qui eam a me tenebant a monachis eam recognoscerent et nulli homini de ea responderent nisi monachis Firmitatis Hujus rei testes sunt predictus Jocerannus Grossus Uldricus prepositus Joceranni de la Sala Robertus de Brixia Jofridus Gaudi Seguinus monachus monachus Firmitatis Hugo de Stan prior Firmitatis Aalardus conversus Bomundus Capelle Hoc autem laudavit filius ejus Simon