Charter Document - 02210140
| Charter Number: | 02210140 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1150 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p16) |
Charter:
Omnibus sancte christianitatis cultoribus notum fieri volumus quod ego Guido Jacob de Leiva et uxor mea Beliarda atque filii mei Hugo et Bernardus dedimus Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebamus inter terralium et Graunnam sine ulla retentione et quinque posas de terra extra terralium que adherent eidem terrallio et tendunt usque ad terram Giroldi Naal atque unam posam prope terram Archaloi Hoc autem laudaverunt nepotes mei Pains Berens et Seinoret atque Petrus frater ejus et Ebrardus li maior consobrinus meus Giroldus Naals Richardus de Sancto Ambrosio Stephanus Falli de Sancto Ambrosio Robertus Guillelmus Hoc autem factum est in capitulo Firmitatis
