Charter Document - 02210137

Charter Document - 02210137


Charter Number: 02210137
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p16)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Bernardus de Birra et Bertrannus de Burzei laudante domina Poma cujus filias habebant laudantibus etiam uxoribus suis Matelda et Regina fecerunt quandam commutationem cum monachis Firmitatis ita scilicet Ipsi dederunt monachis quicquid habebant sine ulla retentione infra clausuram de la Perreri Monachi vero dederunt eis terram apud Sarmasei ad les Peroer et pecuniam Hujus rei testes Johannes Francus Amicus Jolet Rolandus Brutis Rainaldus Veisina Giroldus del Pasquer Bruno de Leiva Hii testes predicti viderunt et audierunt quod Gauterius de Taisei qui habebat in conjugio filiam domine Regine cepit calumpniari postea predictam commutationem injuste Sed tamen eandem commutationem apud Perreriam et in capitulo Firmitatis antefatis monachis concessit et petivit ab eis ut sibi ignoscerent injustam calumpniam Testes sunt predicti homines qui juraverunt super altare sancti Laurentii apud Nantun quod verum erat quod predictum est