Charter Document - 02210115

Charter Document - 02210115


Charter Number: 02210115
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p4)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Guillelmus et Engilbertus mariti filiarum Arcalo laudantibus uxoribus suis dederunt et concesserunt quicquid calumpniabantur Deo et sancte Marie de Firmitate Engilbertus autem laudante filio suo Rolanno dedit quicquid habebat inter Graunnam et Grisun Testes Pagannus Berenz Martinus Burgez Rainaldus Arbodus Andreas filius Bonite Arnulfus Arbodus Landricus de Leiva Engilbertus tamen habuit ex hoc XX solidos et subtalares Testes Seguinus Dalmacius Hugo cantor monachi Firmitatis Martinus conversus