Charter Document - 02210114

Charter Document - 02210114


Charter Number: 02210114
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p12)

Charter:

Insinuandum est omnibus futuris et presentibus quod Hebrardus de Leiva et Girardus et Petrus filii ejus et Martinus et Hugo consobrini eorum dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci omnem terram quam habebant infra terralium eorundem monachorum usque Graunnam Hujus rei testes Galterius de Leiva Paganus Berinnus Galterius Murisaldus Durannus de Begna carpentarius Hoc autem fecit tali tenore prefatus Hebrardus ut si vellet fieri conversus eum susciperent monachi Firmitatis Ego Galterius Dei gratia Cabilonensis episcopus quod in hac carta continetur adquisitum attestor et ratum facio et firmum decerno nullique prorsus deinceps concuciendum esse permitto et eos omnes qui contra illud venire temptaverint auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancte Dei genitricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctique Vincentii et omnium sanctorum et nostra auctoritate a gremio sancte matris ecclesie excommunico ut donec inde satisfaciant a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alieni fiant Fiat