Charter Document - 02210113

Charter Document - 02210113


Charter Number: 02210113
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p12)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Hugo de Leiva dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci omnem terram quam habebat en Linoi sicut descendit terralium monachorum Firmitatis usque ad bonnam prope lu Pascher Hoc ipsum donum laudaverunt Symon de Maillei et Falco frater ejus a quibus partim de predicta terra Hugo de Leiva in feodo tenebat Sed et Humbertus de Peureria hoc ipsum laudavit a quo predicti eandem terram in feodo tenebant Hujus rei testes Jocerannus de la Sala Hugo Balbus frater ejus Bernardus Bolers Paganus Berinz Giraldus Naals Robertus Willelmus Brunus de Pairola