Charter Document - 02210111
Charter Number: | 02210111 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p12) |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Hugo Beraldus dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus quoddam territorium apud Breis quod erat suum proprium allodium Videntes autem monachi quod idem territorium longe esset ab eis acceperunt pro eo a Joceranno Grosso aliam terram in commutatione prope villam que vocatur Leiva Que videlicet terra per partes vocatur his nominibus cundamina de Bundiosa cundamina de la Cruce cundamina del Perrun et terram que vocatur la Patella et brolium contale Sed quia isdem Jocerannus eandem terram tenebat in feodo a comite Cabilonis Willelmo dixit antefatis monachis ut si facerent sibi dare territorium de Breis in alodio a comite prefato ipse daret eis cundaminam del Perrun Quod et fecerunt Nam prefatus comes apud villam que vocatur Marnai habuit cum suis colloquium cui interfuisse certum est Jocerannum Grossum et Seguinum monachum a fratribus Firmitatis missum propter supradictum negotium Tunc sepe factus comes rogatu monachorum Firmitatis dedit ac concessit terram de Breis Joceranno Grosso in alodio pro alterius terre commutatione quam isdem Jocerannus Grossus dederat prope villa de Leiva antefatis monachis Firmitatis cundaminam videlicet nominatim de Bundiosa cundaminam de la Cruce cundaminam del Perrun et terram que vocatur la Patella et brolium contale Hujus rei testes Jocerannus de la Sala Jocerannus Furchez de Branciun Bertrannus de Ver Letaldus de Curtavas Arduinus de la Sala Guaroldus del Grateil Jocerannus de Curtavas Bertrannus de Saldun Hugo li Blans Otgerius de Martilliaco