Charter Document - 02210108
Charter Number: | 02210108 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p12) |
Charter:
Innotescat omnibus sancte christianitatis cultoribus tam futuris quam presentibus quod Milo Rufus dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebat vel calumpniabatur infra terralium eorundem monachorum quod est ultra Graunnam et in ipso terralio videlicet in bosco et in plano et in aqua a Grisun scilicet usque ad boscum sancte Marie Bellimontis sine ulla retentione vel quicquid prefati monachi ab ipsius hominibus usque ad illud tempus quando hoc donum factum fuit adquisierant vel adquirere deinceps poterunt intra prefatum donum Similiter isdem Milo concessit antefatis monachis aqueductum fontis de Leiva ubicumque contigerit per terram suam absque ulla calumpnia Habuit tamen inde sexaginta solidos et unum jumentum Hoc autem donum fecit predictus Milo in manu domni Gualterii Cabilonensis episcopi astantibus coram duobus sacerdotibus Juliano videlicet de Seniceo et Petro de monte sancti Martini astante etiam Tiberto de Seniceo Postea vero in capitulo Firmitatis coram fratribus ejusdem loci hoc ipsum laudavit et confirmavit Testes de hoc quod fuit factum ante episcopum Hugo miles de Leiva Rodulfus de Capella Bernardus prepositus nepos ejus Paganus Oreilars Rollandus Chasals Johannes Peschiruel Gualterius frater ejus Gualterius cellerarius Joceranni Grossi Bernardus Bulers de Seniceo Testes capituli Hugo miles de Leiva Paganus Oreilars Hugo de Mulnars