Charter Document - 02210100

Charter Document - 02210100


Charter Number: 02210100
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1142 - 1143
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p12)

Charter:

Statum caritatis deponere et pro habitu variari fortunarum nature defectus est unde Eve filii veneno prime prevaricationis infecti que caritatis instinctu et fraterno affectu sunt gesta levitatis impulsu conantur plerumque facere irrita Censuimus namque que sequuntur in presenti scedula posterorum memorie tradere ne cui liceat fideliter data atque concessa sinistro latere immutari Omnibus itaque sancte matris ecclesie filiis notificamus tam futuris quam presentibus quod domnus Arlebaudus beati Petri Cabilonis abbas ejusdemque loci conventus dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus quicquid habebant infra triginta tesas de bosco in latitudine juxta Graunnam et in longitudine totum ab exartariis que super boscum sunt usque ab boscum sancte Marie de Bellomonte hoc videlicet retinentes ut si monachus Sancti Martini ad usus domus sue proprios absque magna diminutione de prefato bosco aliquid indiguerit accipiat et ut prefati monachi Firmitatis ad adaquanda rusticorum animalia oportunum ingressum et egressum aque constituant Quod si villam monachi Firmitatis ibi vel in loco ejusdem Firmitatis facere quod absit voluerint vel preter ipsos aliquis locum incoluerit decimam et quicquid jure attinet parrochis sancti Martini se reddituros noverint Hujus rei testes sunt hii Symon del Til archipresbiter Cabilonis Bertrannus de Saldun Acta sunt ista anno ab incarnatione Domini MCXLII indictione V tempore domni pape Innocentii regnante Lodovico rege Francorum sub venerabili antistite Cabilonensi Gualterio