Charter Document - 02210096

Charter Document - 02210096


Charter Number: 02210096
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1113
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p12)

Charter:

Quoniam Adam prevaricante caritate frigescente posteritas ejus est diminuta a veritate censuimus scripto commendare que secuntur posterorum memorie Igitur omnibus sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus notum facimus quod Arleis de Martilliaco una cum uxore sua et filiis dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et fratribus ejusdem loci sub monte sancti Martini quandam terram inter linoum et Sarmasei a vinea Stephani Guineman usque ad viam que tendit apud Seniceum ut ibi perrariam facerent et quecumque inde vellent facere jure perpetuo licenter sine ulla calumpnia exercerent Hujus rei testes Bertrannus de Ver Aalardus de Seniceo Garoldus de Belmont