Charter Document - 02210095

Charter Document - 02210095


Charter Number: 02210095
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1113 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p28)

Charter:

Insinuandum est omnibus futuris et presentibus quod domnus Philippus prior Sancti Marcelli laudantibus monachis ejusdem loci laudantibus etiam servientibus ejusdem loci Bertardo Ventario et Galterio del Lanz et aliis ejusdem domus fecit quandam commutationem cum monachis Firmitatis de duobus mansis qui sunt ad puteum de Chavals Monachi vero Firmitatis dederunt predicto priori et monachis ejusdem loci quoddam pratum prope Sanctum Marcellum quod dederat eis Lebaldus Pains de Sancto Marcello et aliam terram prope Sanctum Marcellum Notandum quoque quod Stephanus capellanus Bellimontis tenebat predictos mansos a priore Sancti Marcelli et concessit eos antefatis monachis habuitque inde porcellum unum Hujus rei testes Petrus Salichiers decanus ecclesie Cabilonis Uldricus capellanus Sancti Marcelli Letaldus Pains predictus Sancti Marcelli Hugo Beraldus Lebaudus de Chastiniaco Robertus Guillelmus Ego Petrus Dei gratia Cabilonis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque sancti Vincentii levite et martiris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in carta ista Si quis ea violaverit alienus a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et a communione sancte ecclesie fiat et excommunicationi in perpertuum subjaceat nisi Deo et fratribus Firmitatis satisfecerit Amen Amen Fiat Fiat