Charter Document - 02210089

Charter Document - 02210089


Charter Number: 02210089
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p28)

Charter:

Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris notum sit quod ego Petrus Bressens nepos Odonis de Cundeminis do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in manu domni Bartholomei abbatis quicquid habeo vel calumnio in decima totius parrochie Sancti Ambrosii Sciendum quoque quod monachi Firmitatis emerant predictam decimam trecentis solidis a Bertranno de Fontanes qui habebat eam in feodo a me et accepit a me de sua propria terra duos mansos in feodo atque hominium fecit mihi et habui a monachi XL solidos Testes Julianus sacerdos de Seniceo Tibertus dominus Senicei Hugo Beraldus Richardus de Seniceo Seguinus de Loasi Bernardus Boslers Robertus Guillelmus