Charter Document - 02210088
Charter Number: | 02210088 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p28) |
Charter:
Insinuandum est omnibus futuris et presentibus quod Vitalis de Varennes calumpniabat domum Roberti Berengarii cujus filiam habebat et in Ravairoles quatuor seillus et in Campo Oli duas posas terre et duas tillas en Rues et unam posam de terra apud Sivoi et unam carratam feni in prato Beroldi quam tenebat de sancta Maria Bellimontis omnia predicta guerpivit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quia injuste calumpniabat Hoc autem laudavit uxor sua Bonafilia Natos autem non habebat qui fari vel laudare possent quicquam Habuit tamen ex hoc unum bovem et unam tunicam Hujus rei testes Brunus de Pairola Lanbertus Doanellus Bernardus Boslers de Seniceo Amanevi de Sancto Ambrosio Robertus Villelmus Sciendum vero est quia in testimonio hujus rei attulit super asinum suum unum bicarium de nucibus Firmitati ad luminaria ecclesie Durannus Beslers conversus Firmitatis fuit in hoc negocio