Charter Document - 02210072
| Charter Number: | 02210072 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1113 - 1158 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p28) |
Charter:
Innotescat omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod Dannuns filia Raimundi Gunbet laudante marito suo Boemundo et Guidone filio suo et Acelina sorore sua dimidium mansum et omnia appendicia ejus qui est prope mansum sancti Marcelli quem pater suus dederat ei in matrimonio dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in suo fine apud Sanctum Ambrosium Testes Thomas capellanus de Capella Bragnei Girardus miles de Capella Bragnei [] Testes ex parte domine Aceline sororis sue Thomas predictus capellanus Richardus Rechain de Sancto Marcello Mainardus et Robertus Guillelmus Hoc autem fecit in manu Bartholomei abbatis Firmitatis
