Charter Document - 02210058

Charter Document - 02210058


Charter Number: 02210058
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p28)

Charter:

Innotescat omnibus fidelibus futuris et presentibus quod Lanbertus Paganus de Sancto Ambrosio tenebat in censu a monachis Firmitatis quandam terram ad puteum de Cormaneschis et reliquit eam antefatis monachis Habuit tamen ex hoc duodecim solidos Notandum tamen quod prefatus Lambertus retinuit unam tilliam de terra in manso de Rues que erat de prefato censu quousque facta esset discussio coram vicinis Sancti Ambrosii utrum deberet esse de prefata terra Hujus rei testes Brunus de Peirola Robertus Rosel Constantinus Doanel Robertus Guillelmus