Charter Document - 02210056

Charter Document - 02210056


Charter Number: 02210056
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p28)

Charter:

Insinuandum est omnibus sancte ecclesie filiis futuris et presentibus quod canonici Cabilonis Petrus Salichies decanus ejusdem ecclesie et Guido de Fontanis cantor cum ceteris canonicis laudantibus fecerunt quandam commutationem terre apud Sanctum Ambrosium juxta Canbaun cum monachis Firmitatis Monachi quoque dederunt predictis canonicis quatuordecim pausas terre et canonici eisdem monachis undecim pausas terre Hoc autem fecerunt predicti canonici laudantibus hominibus qui eandem terram incolebant Germano videlicet et Duranno de Varennis Hujus rei testes Petrus Gaudricus de Varennis Bernardus Bereg Symon Frances de Sancto Ambrosio Constantinus Doanellus Bartholomeus de Sivoi Brunus de Peirola Robertus Guillelmus Positio terre quam dederunt monachi Firmitatis canonicis ad Argilaz duas posas prope mansum Bartholomei de Sivoi duas ad Molers sex juxta mansum Girar Petit tres prope mansum Artaldi Rosel unam