Charter Document - 02210054

Charter Document - 02210054


Charter Number: 02210054
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p28)

Charter:

Insinuandum est omnibus fidelibus futuris et presentibus quod Herbertus de Sancto Ambrosio et Vitalis et Petrus Muri fratres ejus concesserunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid tenebant de terra quam Guillelmus de Cabilone dederat monachis Firmitatis in territorio de Chavals et in appendiciis ejus in bosco in plana terra in pratis sine ulla retentione Hoc donum tenuerunt monachi Firmitatis in pace plus quam triginta annos sine ulla calumpnia Post spatium tam longi temporis Robertus Rufus filius Herberti de Sumlopont cepit calumpniari predictum donum et terram Roberti Gentilis et terram Duranni Luarel Tandem facta discussione coram domno Galterio Cabilonis episcopo sub perario de platea Sancti Ambrosii de prefata calumpnia cognitum fuit quod injuste calumpniabatur omnia predicta Tunc autem judicatum fuit ut de predicta calumpnia prefatus Robertus monachis Firmitatis ab hac inquietudine ulterius dimitteret in pace Ipse vero Robertus Rufus in manu domni Bartholomei abbatis Firmitatis finivit predictam calumpniam atque concessit quicquid antecessores ejus dederant monachis Firmitatis Hujus rei testes domnus Galterius Cabilonis episcopus Galterius archidiaconus de Loisei Tibertus de Seniceo Richardus Blancus de Seniceo Bernardus Bosler Johannes de Sancto Cyro Robertus Guillelmus Petrus Bressent