Charter Document - 02210048
Charter Number: | 02210048 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p28) |
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis notum facimus quod Brunus de Sivoi laudante filia sua Linota et marito suo Petro del Buat laudantibus etiam nepotibus suis Bartholomeo et Paschali atque Johanne dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci tres posas de terra apud Sivoi et quatuor andaignos prati in Exarteis prope pratum Sancti Johannis Cabilonis Hujus rei testes Galterius capellanus sancti Ambrosii Brunus de Peirola Constantinus Doanellus Lambertus frater ejus Robertus Guillelmus