Charter Document - 02210034

Charter Document - 02210034


Charter Number: 02210034
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1113 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p28)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Guichardus prepositus Gibriaci laudante uxore sua cum nondum haberent natos qui possent fari vel laudare aliquid boni vel mali dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebant vel calumpniabantur in territorio de Chavals et Sancti Ambrosii sine ulla retentione et habuerunt inde tamen duas vaccas et unum mantellum obtimum Hujus rei testes Petrus capellanus Gibriaci qui fuit de Sumbernun Brunus de Peirola Robertus Willelmus Post multum vero temporis creverunt filii ejus et ceperunt calumpniari donum quod pater et mater eorum dederant Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci Tandem facta discussione de predicto dono coram domno Gualterio Cabilonensi episcopo et coram aliis probis viris Gualterio videlicet archipresbitero de Olmes Bertranno de Saldun Tiberto de Seniceo Richardo de Seniceo milite et aliis quam pluribus simul etiam testibus Bruno videlicet de Peirola et Roberto Guillelmo qui sacramentum fecerunt in manu domni Gualterii Cabilonensis episcopi se vidisse et audisse quando Guichardus prepositus et uxor ejus fecerunt donum primitus Cognitum vero fuit quod Hugo filius predicti Guichardi et fratres ejus Guillelmus et alii injuste calumpniabantur prefatum donum ac judicatum fuit ut dimitterent monachos Firmitatis ab hac inquietudine ulterius in pace Hujus rei testes domnus Gualterius Cabilonis episcopus Gualterius archidiaconus de Loisei Gualterius archipresbiter de Olmes Tibertus dominus castri Senicei Richardus de Seniceo Bertrannus de Saldun Bernardus Bosler Johannes de Sancto Ciro