Charter Document - 02210030

Charter Document - 02210030


Charter Number: 02210030
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1158 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p30)

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Richardus Capella et filius meus Guido laudante uxore mea damus et concessimus quicquid habebamus vel calumpniabamus in vaura sancti Martini sine ulla retentione Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in perpetuum habendum Ex hoc habui ego quinquaginta solidos et filius meus Guido quadraginta solidos et uxor mea que fuit neptis domni Petri Calibonis episcopi decem solidos Hoc autem feci in manu domni Willelmi abbatis de Firmitate Hujus rei testes Raimundus cantor Cabilonis Robertus archipresbiter Cabilonis Robertus clericus de Macei Sofridus monachus Firmitatis Bartholomeus de Capella dominus Guido de Dalmairei Bernardus de Jardenai Ego Petrus Dei gratia Cabilonis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque sancti Vincentii levite et martiris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in carta ista Si quis ea violaverit alienus a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et a communione sancte ecclesie fiat et excommunicationi in perpetuum subjaceat nisi Deo et fratribus Firmitatis satisfecerit Amen Amen Fiat Fiat