Charter Document - 02210029
Charter Number: | 02210029 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1158 - 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p30) |
Charter:
Omnibus sancte et inviolabilis matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum sit quod ego Bartholomeus de Capella laudante uxore mea do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in manu domni Willelmi abbatis de Firmitate perpetuo habendum quicquid habebam vel calumpniabam sine ulla retentione nichil excipiendo in vaura sancti Martini Monachi vero debent juxta aquam de bosco pro clausura decem tesas dimittere in latitudine quantum tenet vauura Notandum quoque quod monachi debent dominium totius vauure in perpetuum habere De hac concessione et dono habui ego prius quatuor libras postea quando omnem calumpniam quam faciebam monachis de predicta vaura finivi in manu domni Petri Cabilonis episcopi et juravi in manu ejusdem episcopi me pacem inconcussam tenere de prefata vaura in perpetuum et tuitionem contra omnes homines in quantum et justicia exegerit habui XXXV que solidos et uxor mea unam vaccam et Blanchez serviens meus tres solidos Hujus rei testes domnus Petrus Cabilonis episcopus in cujus manu fuit factum Galterius decanus ecclesie Cabilonis Stephanus Brotez ejusdem ecclesie canonicus Robertus archipresbiter Cabilonis Hugo de Stan prior Firmitatis Sofridus et Hugo de Marcillei monachi Firmitatis Jocerannus li Veilli miles Hugo Balbus de Sala Hugo de li Islla qui ex hoc negotio habuit septem solidos qui totum quod habebat in predicta vaura in tempore patris sui in capitulo Firmitatis ejusdem loci ecclesie dederat sicut continetur in carta sancti Nicholai