Charter Document - 02210025
| Charter Number: | 02210025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1148 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p30) |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Notum volumus esse tam presentibus quam futuris quod domnus Walterius abbas sancti Martini Eduensis suburbii in crastinum festivitatis sancti Brictii in capitulo prefate ecclesie residens laudantibus omnibus qui aderant fratribus concessit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi Deo famulantibus sub regimine domni Bartholomei abbatis capellam sancti Nicholai sitam juxta silvam que vulgo vaura vocatur sancti Martini cum omnibus appenditiis suis pratis terris cultis et incultis similiter etiam predictam vauram ac quicquid juris ecclesia sancti Martini in antefatis habebat totum ecclesie de Firmitate perpetuo possidendum tradidit Hoc etiam tali fecit conditione ut singulis quot annis in crastinum Purificationis Sancte Marie apud Cannabas decem solidos Cabilonensis monete monachi de Firmitate monachis sancti Martini persolvant Concessit etiam ecclesia sancti Martini prefate ecclesie monachis quicquid de casamento sancti Martini comes Cabilonensis eis contulerat Si vero monachi de Firmitate quandoque pro predicto censu condignam voluerint facere commutationem dictum est ut monachi sancti Martini eque valentem recipiant Statutum est insuper ut inter has duas prefatas ecclesias talis teneatur fraternitas ut preter hospitalitatem que omnibus debetur monachis cum fratres ecclesiarum in m vicem obierint accepto breve officium defunctorum celebretur plenarie et pridie nonas februarii anniversarium defunctorum in utraque ecclesia pro fratribus celebretur Acta sunt ista anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo epacta decima indictione XII concurrens V regnante Lodovico rege Francorum ac redeunte de transmarinis partibus Testes Robertus heremita possessor predicti loci Johannes socius ejus Symon archipresbiter Cabilonis SS domni Philippi SS Bernardi prioris SS Bernardi secretarii lonis Bernardus sacerdos de Maciaco Bernardus de Li canonicus Cabi SS Anserici de Grangiis SS Roberti de Chanavis Testes adhuc Aimo Brutez et Humbertus de Buissi Robertus de Til
