Charter Document - 02210022
Charter Number: | 02210022 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p30) |
Charter:
Omnibus sancte et inviolabilis matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum facimus quod Willelmus prepositus de Tilliaco dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid juris habebat vel calumpniabatur in vaura sancti Martini et in territorio capelle sancti Nicholai et in omnibus appenditiis ejusdem territorii et in dono Willelmi Cabilonis comitis et Huonis fratris ducis Burgundie de predicto videlicet territorio et adjacentibus terris Hoc autem fecit coram domno Gualterio Cabilonensi episcopo laudante Symone archipresbitero Cabilonensi patruo suo Hujus ei testes Robertus archipresbiter de Brixia Bernardus de Lisla Symon de Curtavas Robertus de Tilliaco Notandum vero quod predictus Willelmus hoc donum prius fecerat in capitulo Firmitatis in prima dominica adventus Domini coram monachis ejusdem loci in manu domni Bartholomei abbatis ejusdem loci Hujus rei testes Robertus de Tilliaco consobrinus ejus Bernardus frater ejusdem Roberti qui hoc ipsum donum laudaverunt et dederunt ac concesserunt ibidem in capitulo antefatis monachis Firmitatis si quid juris habebant in prefato dono