Charter Document - 02210019

Charter Document - 02210019


Charter Number: 02210019
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p14)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis notum facimus tam futuris quam presentibus quod quadam domina nomine Gualiana que fuit uxor Odonis de Dalmariaco et filia Landrici Veier pro remedio anime sue patris ac matris omniumque antecessorum suorum dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo servientibus de suo proprio alodio quod pater suus scilicet ei dederat jure liberi alodii quartam partem Argentie in illa videlicet parte quam commutaverant prefati monachi Firmitatis Guichardo de la Sala et Joceranno fratri ejus Est enim descriptio commutationis et predicte quarte partis Argentie talis Incipit namque in transversum quod vulgari sermone est dicendum sicut li drez del bez dimittit ac sicut desursum venit quasi recta linea usque in Graunnam tendit et latitudine usque ad territorium Firmitatis pervenit Addidit etiam huic dono predicta domina Gualiana quartam partem Argentie illius bosci qui est ex parte Buxiaci a marz molsua sicut vadit levata recto tramite usque ad Bragniacum respiciendo capellam sancti Nicholai que fuit domni Roberti heremite Erat autem allodium proprium predicte domine quarta pars totius Argentie Testes de his que predicta sunt Robertus Barbaroz Hugo Trusabuz Stephanus Buzola Johannes filius Odonis de Dalmariaco bastardus Ego Gualterius nutu Dei Cabilonensis episcopus donum quod continetur in hac carta scriptum monachis de Firmitate presentibus et futuris perpetua stabilitate auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petrum et Paulum omniumque sanctorum confirmo ratum manere Si qua igitur persona im posterum ex hoc eos inquietaverit vel tribulaverit excommunicationi se subjacere atque periculum mortis eterne incurrere noverit nisi competenti satisfactione se correxerit