Charter Document - 02210018
Charter Number: | 02210018 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p14) |
Charter:
Insinuandum est omnibus sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quod Jocerannus de la Sala laudante uxore sua atque Guicardo fratre suo ac Bernado nepote suo de Buxiaco dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci terciam partem Argentie de sua parte a marz moxua sicut vadit levata recto tramite usque ad Bragniacum respiciendo capellam sancti Nicholai que fuit domni Roberti heremite Sub tali vero conditione fecit hoc donum ut abbas qui fratribus preesset Firmitatis annuatim conventui ejusdem loci generale victualium albi panis videlicet et vini ac piscium vel casei aut certe aliud quod horum valentiam excusare potuisset in festo beate Marie Magdalene faceret Addidit etiam huic dono laudante uxore sua atque Guichardo fratre suo ac Bernardo nepote suo de Buxiaco ut in tota Argentia numquam deinceps fieret domus ad habitandum neque villa edificaretur Iterum jussit prefatus Jocerannus hoc donum firmari sigillo Cabilonensis episcopi quatinus si quis sue parentele im posterum aut etiam aliorum hominum hoc donum vellet infringere excommunicationi subjaceret perpetua dampnatione nisi Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci plenarie satisfaceret de transgressione Monachi vero Firmitatis concesserunt eidem Joceranno ut ejus obitu cognito nomen ejus in regula sua fideliter scriberent et tantum pro eo quod pro uno monacho facerent Testes hujus rei Bosmundus de Capella Johannes medicus Lebaldus de Nantun Hoc vero non est pretermittendum sed omnium fidelium auribus fideliter est inculcandum quod post duos annos quam hoc quod prediximus fuit factum antefati fratres Guichardus videlicet et Jocerannus capitulum Firmitatis adierunt ibique coram fratribus ejusdem loci convenerunt ut illi qui antea ex ipsis duobus moreretur prefatum donum Argentie et victualium generale deputaretur Quod sibi invicem ut boni fratres ac concordiam diligentes gratanter animo ac vultu jucundo concesserunt Illud autem quod Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci concesserant scilicet ut in tota Argentia numquam deinceps fieret domus ad habitandum neque villa edificaretur esset pro remedio animarum suarum patris ac matris omniumque antecessorum suorum commune utriusque donum et firmum ac stabile in perpetuum Hujus rei testes Lebaldus de Nantun Ulrichus de Baissei prepositus Joceranni de la Sala Rafinus forestarius Argentie Rivorius serviens Joceranni predicti