Charter Document - 02210017
| Charter Number: | 02210017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1155 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p14) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Agnoscant omnes fideles tam futuri quam presentes quod Guido de Sala quando venit ad conversionem apud Firmitatem laudante Hugone Balbo fratre suo dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis in perpetuum Deo famulantibus quandam vauram cognomento Liaschosa et appenditia ejusdem vaure et molendinum de Laloia quod est juxta eandem vauram Post non multum vero temporis Guichardus de la Sala et Jocerannus frater ejus fratres videlicet predicti Guidonis petierunt a monachis Firmitatis ut predictam vauram et molendinum eis commutarent Quod et fecerunt Nam predictus Guichardus et Jocerannus frater ejus quandam partem Argentie adherentem territorio Firmitatis dederunt in commutatione antefatis monachis Ejusdem autem commutationis sic continetur descriptio Incipit enim in transversum quod vulgari sermone est dicendum sicut li drez del bez portat qui exit de la marz moxua descendendo inferius usque in planitiem Ibique reflexus del bez dimittit ac sicut desursum venit recta linea usque in Graunnam tendit et latitudine usque ad territorium Firmitatis pervenit Aqua vero Graunne et piscatio ejus ex utraque parte rippe et noe que in predictam vauram exeunt quando aque crescunt et piscatio earundem noarum a termino que ex parte Argentie descendit usque al bez quem rustici de Leiva fecerunt sine ulla retentione Ejusdem commutationis est totum ac sine ulla contradictione et calumpnia alicujus hominis quod antefatum est monachis Firmitatis est traditum pro commutatione predicta ad possidendum et ab eis susceptum Sed et hoc non est pretermittendum immo omnibus est insinuandum quod antefati monachi Firmitatis a predictis fratribus Guichardo videlicet et Joceranno hoc in conventu retinuerunt ut triginta tesas perpetuo dimitterent de bosco predicto Argentie usque al bez quem rustici de Leiva fecerunt Quod prefatum est in commutatione ambarum partium predictorum scilicet fratrum ac monachorum Firmitatis totum concessum est Hujus rei testes Bertrannus de Saldun et Jofridus de Porta quando fuit primitus factum extra capitulum Sed ut hoc ratum et inviolatum permaneret in evum predicti fratres Guichardus videlicet et Jocerannus in capitulum Firmitatis venerunt ibique coram fratribus ejusdem loci hoc quod antefactum est certius confirmaverunt Hujus rei testes Lebaldus de Nantun Ulricus de Baissei prepositus Joceranni de la Sala Rafinus forestarius Argentie et Rivorius serviens Joceranni
