Charter Document - 02210016

Charter Document - 02210016


Charter Number: 02210016
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1113 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p2)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Bartholomeus miles de Buxiaco qui accepit in conjugio filiam Guidonis Nerioli de Buxiaco qui dederat pratum de Scorchicabalo in fine suo monachis Firmitatis postquam eam accepit antefatum pratum monachis predictis cepit calumpniari Tamen cognitum fuit quod injuste calumniabatur prefatus Bartholomeus predictum pratum presertim cum monachi haberent testes et diu essent investiti de prefato prato Tandem antefatus Bartholomeus et uxor ejus Bona et domina de Verziaco mater predicte Bone concesserunt quicquid calumpniabantur in prato de Scorchicaballo Deo et sancte Marie de Firmitate Habuit tamen inde prefatus Bartholomeus viginti solidos et unam pernam porci et uxor ejus unam vaccam cum vitulo et domina de Verziaco mater ejusdem femine sex agnos Testes Bartholomei Hugo Beraldus Bertrannus de Castiniaco Robertus Guillelmus Testes duarum dominarum Robertus de Li Guillelmus Bucce Guido Leterus Hoc autem factum fuit apud Buxiacum Ego Gualterius divino nutu Cabilonensis episcopus quod in hac carta continetur adquisitum ad sustamentum fratrum de Firmitate adtestor et ratum facio et firmum decerno nulli prorsus deinceps concutiendum esse permitto Et eos omnes qui contra illud venire temptaverint omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancte Dei genitricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum Dei et nostra auctoritate a gremio sancte matris ecclesie excommunico ut donec inde digne satisfaciant a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini nostri Ihesu Christi alieni fiant Eis autem qui supradictis ecclesie Firmitatis pacem tenuerint atque servaverint sit pax et misericordia a Deo patre et domino Ihesu Christo et omnibus sanctis ejus et nunc et in perpetuum Amen Fiat