Charter Document - 02210014

Charter Document - 02210014


Charter Number: 02210014
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p2)

Charter:

Omnibus sancte ecclesie filiis tam futuris quam presentibus notificamus quod Robertus cognomento Barbarot et Otgerius de Martilliaco et Bernardus de Villa hii tres fratres dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus quicquid habebant in taschiis tocius territorii Firmitatis et Campi Liardi secundum illam designationem que facta fuit antiquitus quando fundata abbatia fuit primitus Similiter tocius Exartbertradi territorii Similiter iterum territorii capelle sancti Nicholai que fuit domni Roberti heremite sicut vadit li chaois qui est ultra capellam sancti Nicholai usque ad puteum del Til et a puteo del Til in transversum usque in Argentiam et quicquid aliud calumpniabantur in omnibus prefatis territoriis totum Deo et prefatis monachis Firmitatis concesserunt De parte Roberti Barbarot testes Stephanus capellanus Bellimontis Petrus capellanus de Monte sancti Martini Julianus capellanus de Seniceo Bertrannus de Ver Arlebaudus de Cardiniaco Jozaldus prepositus Bertranni de Ver Johannes filius Nazarii de Leiva Robertus de Linos De parte Otgerii de Martilliaco testes Bertrannus de Ver Arlebaudus de Cardiniaco Hugo de Langles Hugo li Blans De parte Bernardi de Villa testes Robertus de Bressis Letaldus de Curtavas Jocerannus filius ejus