Charter Document - 02210008

Charter Document - 02210008


Charter Number: 02210008
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p2)

Charter:

Quoniam Adam prevaricante caritate frigescente posteritas ejus est diminuta a veritate censuimus scripto commendare que secuntur posterorum memorie Igitur omnibus sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus notum facimus quod Bertrannus de Ver et filii ejus Bertrannus Meschinus videlicet et Lebaudus frater ejus et uxor Bertranni Meschini ob remedium animarum suarum omniumque antecessorum suorum omni retentione sinistre occasionis postposita dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibidem perpetuo manentibus molendinos quos habebant juxta Firmitatem Hoc autem in pacto retinuerunt ut si sine excommunicatione obirent et usque ad januam Firmitatis se deferre facerent sepulturam ibi haberent et quicquid agitur pro monachis ageretur pro illis per totum Cisterciensem ordinem quod et consecuti sunt in capitulo generali Cistercii laudantibus abbatibus tocius ordinis Cistercii Hujus donationis testes domnus Gualterius Cabilonis episcopus Guido de Luisiaco Bernardus de Luiniaco Bertranus de Curtavas Symon de Curtavas Aalardus de Seniceo Jofridus de Loaisi Guillelmus de Nantun et alii multi