Charter Document - 02210004
Charter Number: | 02210004 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p2) |
Charter:
Notum facimus cunctis filiis sancte ecclesie quod Robertus de Buissi consensu uxoris sue Ermengar concessit monachis sancte Marie de Firmitate quicquid sui juris erat hoc est taschis de agricultura omnium rusticorum quos monachi predicti admiserint in silva que vocatur Bragnis videlicet in omni terra que est infra terminum monachorum et usque ad silvam que vocatur Argentia Sed quia noluit ex toto carere agricultura vicinorum rusticorum hominum qui morantur a Mispiliaco usque Maissiacum ab hoc dono excepit Filii autem predicti Roberti quia nec fari nec intelligere adhuc poterant huic rei non interfuerunt Hujus rei testes sunt hii Guido de Porta Raimundus archidiaconus Rodulfus de Buissi Humbertus de Porta Hoc autem fecit prefatus Robertus de Bussi laudante Herleio de Martilliaco a quo eandem taschiam in feodo tenebat Hujus concessionis testes Bertrannus de Ver Aalardus de Seniceo Achardus de Seniceo