Charter Document - 02200023

Charter Document - 02200023


Charter Number: 02200023
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati Corbigniacensi ordinis sancti Benedicti Eduensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum observantia tui ordinis ab ipsa institutione sui multum sit rigida et difficilis ad ferendum fuerintque post modum tam per felicis recordationis G papam predecessorem nostrum quam per loci metropolitanum et diocesanum ac legatos sedis apostolice vel delegatos ipsius nonnulla supradicta statuta gravia et precepta diversarum penarum adjectione vallata ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere super hoc paterna sollicitudine curaremus Nos igitur attendentes quod expedit calamum quassatum non conteri et in erasione eruginis vas non frangi devotionis tue precibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus ut super observatione ipsorum statutorum et preceptorum que de tue sustantia regule non existunt tu ac successores tui cum monasterii tui ejusque membrorum monachis presentibus et futuris libere dispensare possitis hiis duntaxat casibus exceptis super quibus in eadem regula est dispensatio interdicta in quibus casibus dispensandi super penis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi ob hoc hactenus incurrerunt vel incurrent decetero eosque absolvendi abinterdicti vel suspensionis aut excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem eorumdem statutorum et preceptorum involvi contigit vel continget injuncta sic absolutis penitentia salutari libera sit tibi tuisque successoribus de nostra permissione facultas priori nichilominus tuo ac successoribus ejus concedendi tibi tuisque successoribus hujusmodi dispensationis et absolutionis beneficium si oportunum fuerit indulgentes auctoritate presentium potestatem nonobstantibus aliquibus litteris ad[] metropolitanum vel diocesanum tuum seu quemcunque alium ab apostolica sede vel legatis ejus aut delegatis ipsius sedis sub quocunque tenore directis et processibus habitis per eosdem de quibus forsitan oporteat in presentibus fieri mentionem etiam si forte auctoritate sedis apostolice fuerint confirmati et etiam dirigendis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani XI kalendas decembris pontificatus nostri anno undecimo