Charter Document - 02200021
Charter Number: | 02200021 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Corbigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Mathildis comitissa Nivernensis notum facimus universis quod cum nos haberemus tres gistos in tribus villis ecclesie Corbigniacensis videlicet apud Germenay et in potestate ejusdem ville et apud Heriacum et apud Ardant et de ipsis gistis essemus in saisina ut dicebamus super quibus gistis frater Symon abbas et conventus Corbigniacensis dicebant nos injuriam inferre eisdem capiendo dictos gistos Tandem super hiis mediantibus bonis viris accordatum fuit inter nos et dictum abbatem et conventum amiabiliter in hunc modum videlicet quod homines Corbigniacensis ecclesie in dictis villis et in potestate de Germenay commorantes tenebuntur nobis et heredibus nostris vel mandato nostro reddere apud Moncellos castrum nostrum et propriis sumptibus mittere vel deferre ibidem tres modios avene reddibilis et capacis ad mensuram Corbigniacensem ad octabas Omnium Sanctorum in perpetuum annuatim Si vero dicti homines predictam avenam dictis loco et termino non redderent et deferrent vel mitterent annuatim nobis et heredibus nostris vel mandato nostro ecclesia Corbigniacensis ipsam avenam in statutis loco et termino nobis et nostris heredibus vel mandato nostro teneretur reddere vel reddi facere a dictis hominibus singulis annis in quibus dicti homines in solutione deficerent et sexagenta solidos Nivernensis monete pro emenda et nichil amplius pro emenda Pro tribus autem modiis predictis avene nos predictis abbati et conventui et ecclesie Corbigniacensi et dictis hominibus eorum predictos tres gistos quittavimus in perpetuum penitus ac precise et quidquid juris habebamus ratione dictorum gistorum Voluimus etiam promisimus et concessimus quod non possimus nec heredes nostri retinere in aliqua villarum nostrarum aliquem de hominibus dicte ecclesie qui in dictis villis morantur vel morabuntur et dictam avenam reddere tenentur Ad hec autem omnia supradicta firmiter et inviolabiliter observanda obligavimus nos et heredes nostros in perpetuum bona fide In cujus rei testimonium et notitiam pleniorem presentes litteras sigilli nostri testimonio fecimus roborari Actum apud Montem Noisium anno Verbi incarnati MCCXLVIII mense febroario