Charter Document - 02200020

Charter Document - 02200020


Charter Number: 02200020
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1237
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis tiliis abbati et conventui Corbigniacensi ordinis sancti Benedicti Eduensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem perhibere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis bone memorie P comes Nivernensis et A uxor ejus vobis duxerint concedendum ut illis rationabilibus consuetudinibus gaudeatis que observate Guidonis et aliorum comitum Nivernensium temporibus extiterunt Statuerunt etiam quod nulli de hominibus monasterit vestri reciperentur ad habitandum in villis eorum in ipsius monasterii detrimentum Nos vestris precibus inclinati que super hoc ab eis provide facta sunt auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Interamne XVI kalendas februarii pontificatus nostri anno decimo