Charter Document - 02200019

Charter Document - 02200019


Charter Number: 02200019
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1230
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Corbigniacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo postulat rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus grato concurrente consensu compositionem inter vos ex una parte et burgenses Corbigniacenses ex altera super quibusdam reditibus qui manus mortua placitum generale ac ballandum vulgariter appellantur et rebus aliis amicabiliter initam sicut sine pravitate proinde facta est et de utraque parte sponte recepta ac hactenus pacifice observata et in litteris in de confectis plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam notre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attimptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii XIII kalendas decembris pontificatus nostri anno tertio