Charter Document - 02200012

Charter Document - 02200012


Charter Number: 02200012
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1206
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Corbigniacensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem Felicis memorie Adrianus papa predecessor noster vobis indulxit sicut in autentico scripto de verbo ad verbum perspeximus contineri ut si presbiteri qui in ecclesiis vestris existunt et quibus vos beneficium temporale confertis res ecclesiarum manifeste male tractaverint seu vobis redditus vestros noluerint cum integritate persolvere aut si eos vobis forte substraxerint et plenariam justitiam contempserint exhibere liceat vobis post legitimam commonitionem temporalia subtrahere atque aliis pro vestro beneplacito et dispositione conferre nec alicui episcoporum fas sit sacerdotes in ecclesias ad jus ipsius monasterii pertinentes contra vestram intrudere voluntatem adjiciens etiam ut laici prebendam panis et vini hereditario jure in ecclesia vestra non habeant patribusque defunctis filii eorum balias quas de ecclesia vestra debent habere ab abbate cum ipsius voluntate suscipiant alioquin se auctoritate sua de eis non presumant ullatenus investiri statuens insuper ut si advocati ecclesie vestre indebitas exactiones in possessionibus in quibus advocatias habent presumpserint exercere vel amplius recipere quam fuerit constitutum et quod debent vobis facere recusaverint nisi juxta commonitionem diocesanorum episcoporum a sua malitia resipuerint ab eis excommunicationis gladio feriantur Ut autem hec omnia imposterum debeant irrefragabiliter observari et ut presens constitutio nullius possit improbitate convelli eam auctoritate sedis apostolice confirmavit et sui scripti patrocinio communivit decernens ut nulli omnino hominum fas sit eandem paginam sue constitutionis et confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit secundo tertiove commonitus nisi suam presumptionem congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine subjaceat ultioni Nos igitur vestris justis postulationibus inclinati ut ejusdem predecessoris nostri constitutione libere ac licenter utamini auctoritate vobis apostolica indulgemus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum septimo kalendas junii pontificatus nostri anno octavo