Charter Document - 02200011

Charter Document - 02200011


Charter Number: 02200011
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1192
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam generatio preterit et generatio advenit ea que litteris non commendantur oblivioni cito traduntur Ea propter ego Willelmus Dei gratia abbas Corbiniacensis ecclesie et ejusdem loci conventus noticie tam presentium quam futurorum presenti scripto tradere dignum duximus quod Matheus Boilliers laude et assensu matris sue et uxoris et filiorum suorum laude quoque et assensu sororis sue filiorumque ejus invadiavit Matheo capellano vineam suam de Maenci pro viginti et septem libris giemensium quarum videlicet giemensium quinquaginta et quinque solidi valebant unam argenti marcam Trecensem et in tali valore persolventur si contingat vineam istam redimi Nos equidem concessimus eidem M capellano fideli atque dilecto nostro ut quamdiu hanc habuerit vineam habeat simul et ejusdem vinee decimam M vero capellanus pro anniversario dedit et concessit ecclesie nostre gageriam istam tali modo quod ipse tota vita sua fructus ejus integre percipiat et post obitum suum ecclesia nostra eam habeat et sit in manu elemosinarii qui singulis annis in die anniversarii ejusdem M capellani generaliter cunctis fratribus integram exhibeat procurationem Si autem ante obitum M capellani vel post contingat ut ista redimatur gageria elemosinarius ejusdem redemptionis pecuniam recipiat ut et secundum abbatis atque conventus consilium eandem pecuniam aut super aliam gageriam ponat aut aliquem redditum inde emat qui ad agendum sicut dictum est idem anniversarium perpetualiter ad elemosinarium pertineat Sciendum vero est quod hoc donum addidit M capellanus dono viginti solidorum censualium quos eidem ecclesie nostre pro anniversario suo prius contulerat isti similiter viginti solidi censuales pro eodem anniversario sint in manu elemosinarii ita quod et ipso vivente M capellano et post mortem ipsius eos in perpetuum habeat Testes horum sunt Arnulphus Bellum Guido Bodal Landricus et Renaudus famuli nostri Tebaudus clericus Herbertus scriptor noster Nos siquidem ut hec dona M capellani perpetualiter firma et inconcussa sancte Corbiniacensi ecclesie conserventur presentem cartulam inde fieri et sigillorum nostrorum munimine corroborari fecimus Actum est hoc in Vigilia Nativitatis Domini ante presentiam nostram in capitulo anno ab incarnatione Domini MCXCII