Charter Document - 02200010

Charter Document - 02200010


Charter Number: 02200010
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1187
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod ego Petrus comes Nivernensis et ego Agnes comitissa uxor ejusdem comitis concessimus abbati Corbigniacensi et capitulo ejusdem ecclesie consuetudines illas habendas et tenendas libere et absolute sicuti in temporibus Guidonis predecessoris nostri comitis Nivernensis et aliorum comitum Nivernensium tenuerunt et habuerunt Statuimus etiam quod nullum hominum ecclesie liberum vel alium qui in nostra custodia sunt vel in quibus ecclesia Corbigniacensis jus suum perdere possit infra Moncellos vel infra aliquam villarum nostrarum non recepimus manendum Hujus rei testes sunt hii Stephanus Born Petrus de Tusquino Petrus de Corev Bernardus de Lia Bertrannus de Mothe Quod ut ratum et firmum permaneat presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine roborari fecimus Actum publice Virziliaci anno incarnationis Verbi MCLXXXVII