Charter Document - 02200009

Charter Document - 02200009


Charter Number: 02200009
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Quoniam ea que temporaliter aguntur a memoria hominum facile elabuntur statutum fuit ut quod fragili non potest retineri memoria vivaci conservaretur in littera Hunc itaque morem sequutus ego Guido comes Nivernensis presentibus et posteris notum facio quod ego precepi et concessi domino Siguino abbati Curbiniaci et ejusdem ville burgensibus quod villam de Curbiniaco muro firmarent et prefatus abbas et burgenses prefate ville sicut prius erunt in mea protectione et custodia Predicti etiam burgenses mihi per manum abbatis jam dicti jurabunt se villam prefatam reddituros mihi et meis successoribus quando aut quociens ego requisiero aut heres meus Hoc etiam sigillo abbatis et capituli Curbiniacensis mihi confirmabitur De villa vero mihi neque meis inquietare licebit nisi assensu abbatis de Curbiniaco Quod ut in posterum ratum habeatur et inconcussum presentis scripti patrocinio munivi et sigilli mei impressione roboravi Hujus rei testes sunt domina Ida mater mea Nivernensis comitissa Teobaudus decanus Nivernensis Narotus de Tuciaco Petrus de Curthun Thomas clericus comitis Regnaudus de Disesia clericus Astherius decanus Curbiniaci Andreas monachus Gautherius Bataile Hugo Bodault Willelmus Blanchart Actum est publice Vizeliaci anno Verbi incarnati MCLXXIII regnante Ludovico rege Francorum Stephano Eduensi Bernardo Nivernensi Willelmo Autissiodorensi episcopis