Charter Document - 02200008
Charter Number: | 02200008 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Corbigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Freedom |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Usus litterarum inventus est et repertus propter memoriam rerum Inde est quod litteris commendamus ea que memoriter retinere volumus Hunc igitur morem insecutus ego Guido comes Nivernensis per presens scriptum notum facio tam presentibus quam futuris donum libertatis quod ecclesie beati Petri Corbiniacensis concessi Servos siquidem predicte ecclesie undecumque veniant in villa mea nova que dicitur in Valle juxta Montem Ruilionis nullos omnino retinebo et si forte ibidem aliqui inventi fuerint qui se ecclesie servos esse denegent si jam dicta ecclesia tres legitimos testes habuerit qui jurent illos esse servos ecclesie sine occasione et contradictione ecclesie servi illi reddentur Commendationes quoque quas ego et servientes mei habebamus in hominibus prefate ecclesie ad presens et ad futurum penitus adquitavi sicut et frater meus Willelmus fecit et a militibus hominibus meis legiis similiter faciam adquitari Hujus rei testes sunt domina Ida mater mea Teobaldus decanus Nivernensis Radulphus de Beart Calderonus de Ferteia Teobaudus de Montmorenci Teobaudus de Gonossa Regnaudus Malis Gilo de Torneallo Radulphus de Monte Ruilonis Johannes prepositus Montis Ruilonis Gautherus Bataile Hugo Bodau Hoc laudavit et concessit Mathildis uxor mea Facta hec carta publice Nivernis anno ab incarnatione Domini MCLXXI regnante Ludovico rege Francorum Data est per manum Thome notarii comitis