Charter Document - 02200007

Charter Document - 02200007


Charter Number: 02200007
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus comes Nivernensis notum fieri volo presentibus et futuris quod querela erat inter me et Hugonem abbatem Corbigniaci qui exactionem in hominibus meis qui habitabant Corbigniaci se habere dicebat quod penitus ei negabam Tandem pluribus super hoc habitis locutionibus et placitis posui me in veritate Roberti prepositi Corbigniacensis et Roberti Blanchart et Gautherii Bellum ut quod illi juramento affirmarent ratum a me teneretur Convenerunt et juraverunt dicentes quod abbas Corbigniaci quotiens debitam in villa Corbigniaci exactionem faceret etiam in hominibus meis secundum tamen posse eorum mensurate et prout necessitas ecclesie postulasset facere debebat et hoc ita tempore patris mei factum fuisse nec eum cognitum hoc nunquam contradixisse testati sunt Et quia hec etiam a quibusdam prepositis et famulis meis vera esse cognovi jus suum ecclesie que [in] protectione mea esse dignoscitur auferre timens cessi et cedo laudavi et laudo et ne aliquam deinceps ecclesia Corbigniaci propter hoc patiatur calumpniam sigilli mei auctoritate confirmo Testes sunt isti Theobaldus et Gauffridus clerici comitis Abo de Moncellis Seguinus de Crux Obertus Diali Arnulphus de Porta Rainaldus de Mangis Richardus prepositus Rainaldus de Vinol Hugo marescalus Laurentius panetarius Obertus prior Guido de Campis magister Gauffridus Guido Framundus Thomas de Julcy