Charter Document - 02200006
Charter Number: | 02200006 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Corbigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1158 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni abbati et universo capitulo Corbiniacensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem Etsi ex commisso nobis dispensationis officio universis Christi fidelibus in sua existamus justitia debitores illis tamen specialius cogimur sua jura servare et eos in suis postulationibus exaudire qui a religionis proposito quam professi sunt non recedunt et legi mandatorum Dei incessanter insistunt Ea propter dilecti in Domino filii honestatem et religionem vestram propensiori studio attendentes postulationibus vestris dignum duximus impartiri consensum auctoritate apostolica statuentes ut si presbiteri qui in ecclesiis vestris existunt et quibus vos beneficium temporale confertis res ecclesiarum manifeste male tractaverint seu vobis redditus vestros noluerint cum integritate persolvere aut si eos vobis forte substraxerint [et] plenariam justitiam contempserint exhibere liceat vobis eis per legitimam commonitionem temporalia subtrahere atque aliis pro vestro beneplacito et dispositione conferre nec alicui episcoporum fas sit sacerdotes in ecclesias ad jus ipsius monasterii pertinentes contra vestram intrudere voluntatem Adjicimus etiam ut laici prebendam panis et vini hereditario jure in ecclesia vestra non habeant patribusque defunctis filii eorum balias quas de ecclesia vestra debent habere ab abbate cum ipsius voluntate suscipiant alioquin se auctoritate sua de eis non presumant ullatenus investire Statuimus insuper ut si advocati ecclesie vestre indebitas exactiones in possessionibus in quibus advocatias habent presumpserint exercere vel amplius recipere quam fuerit constitutum et quod debent vobis facere recusaverint nisi juxta commonitionem dyocesanorum episcoporum a sua malitia resipuerint ab eis excommunicationis gladio feriantur Ut autem hec omnia imposterum debeant irrefragabiliter observari et ut presens constitutio nullius possit improbitate convelli eam auctoritate sedis apostolice confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus decernentes ut nulli omnino hominum fas sit hanc paginam nostre institutionis et confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hec attemptare presumpserit secundo tertiove commonitus nisi suam presumptionem congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitatis careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine subjaceat ultioni Actum Laterani XIV kalendas januarii pontificatus [vero domini] Adriani [pape] quarti [anno] quinto