Charter Document - 02200004

Charter Document - 02200004


Charter Number: 02200004
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1152
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam que sunt seu dicuntur oblivioni plerumque aliqua interveniente causa traduntur idcirco consuevit antiquitas et adhuc hoc idem presens tenet etas ut quod dignum memoria videtur stili officio designatur ut posteritati firmiter fideliter commendetur Ea propter ego Henricus Eduensis ecclesie humilis episcopus omnibus tam futuris quam presentibus significo quod ecclesiam de Ruergia cum integritate suarum possessionum et appenditiarum apud Corbigniacum in presentia domini Gauffridi Nivernensis episcopi domno Waloni Corbigniacensi abbati viro bone memorie fratribusque ibidem cohabitantibus et Deo servientibus pro peccatorum meorum remissione et anniversario juste et canonice legavi et imperpetuum dedi et concessi Ut autem notum sit quod bona fide et ut credo divino instinctu effectui mancipavi auctoritate qua fungor interdico et precipio ne quis predictis fratribus super hac donatione injuriam seu aliquam molestiam inferre presumat Si quis vero nostrum preceptum super hoc contempserit anathematis sententia puniatur Hoc donum feci salvo jure episcopali Ceterum quia ecclesiastica dona solempniter facienda sunt prefatum donum testium subscriptione et proprii sigilli impressione confirmatum est Hujus rei testes sunt Armannus de Avalone Eduensis archidiaconus Ascherius Eduensis canonicus et nepos prefati abbatis Bauduinus predicti cenobii prior Hugo decanus Petrus sacrista Petrus Albus Willelmus nepos abbatis Hugo de Valle Obertus de Monte Alinardus de Monte Ruppillione Rainaldus de Ville Gaultherius capellanus Sancti Sequani multique alii brevitatis compendio pretermissi et est subscriptum Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLII concurrente septimo indictione quinta decima epacta XII IIII nonas octobris luna XX regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum Odone fratre prefati episcopi existente duce Burgundie et Willelmo Nivernensi comite