Charter Document - 02200003
Charter Number: | 02200003 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Corbigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1146 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Hugo Rufus de Campo Alemanno tempore quo rex Francie Jherosolomitanum iter adgressus est Jherosolomis et ipse ire cupiens totum allodium quod ipse et pater ejus a Fagodio Montis Rupilionis et ultra possederat pro remedio anime sue et antecessorum suorum Deo et Sancto Petro Corbiniensis cenobii sanctisque confessoribus Veterino atque Leonardo et fratribus ejusdem loci cum laude Ascherici fratris sui in perpetuum habendum concessit tali pacto quod dum Guido infirmus frater eorum viveret usum fructum haberet postmodum vero idem Guido terre predicte reditus in capitulo Corbiniensi fratribus ibidem residentibus et aliis plurimis videntibus guerpivit Fratres autem promiserunt ei se reddituros singulis annis quatuor libras denariorum et quinque solidos et tunicam et pallium et duos porcos et decem solidos Aurelianensium et dublerium salis et Aschericus frater ejus pro casamentis quindecim solidos se redditurum promisit et pro omnibus hiis graantores et fide jussores abbas Hugo posuit horum nummorum supra predictorum scilicet Aurelianensis monete quinquaginta tertia die post festum sancti Germani reddendi sunt et alii quinquaginta in die jovis benedicti tunica et pallium et porci et duplerium salis in festo sancti Leonardi Hujus conventionis grana tores sunt Otbertus Blancardus et Gauterius Segaud fide jussores vero Otbertus Siret et Thomas de Viles Refirmancii et Hugo de Campis Teobaudus vero Nivernensis canonicus responsor est super omnibus hiis et dictum est etiam et concessum quod domnus abbas loco in quo se predictus infirmus reddidit duodecim nummos pro luminari annuatim daret quamdiu ibi religio vigeret Dictum est etiam quod pro sepultura ipsius infirmi monialibus in predicto loco Christo militantibus domnus abbas Corbiniacensis quinquagenta solidos donaret