Charter Document - 02200001

Charter Document - 02200001


Charter Number: 02200001
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Corbigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1076
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Volubilis labas centis evi in anilem elapsum inconstantia persepius principalis mentis caligando aciem reverberat ut preterite actionis conditionem obturabili nubilo amittat Quod idcirco quia non sero sed frequenter attingere dinoscitur longevi moris continuationem adsuescere deliberaverunt quicumque rate pactionis mansuram stabilitatem adfirmative sancti re procuraverunt ne putribili senii rubigine demoliretur ut litterali manifestatione memorialiter sigillaretur Hoc nimirum ideo enarravi quoniam tempore quo ecclesie Augustudunensis regimen presul Helmuinus obtinebat calumpnie infestatio exorta fuit in ejus episcopio de abbatia Sancti Petri Corbiniaci quam Flaviniaci abbas debere etiam esse obnoxiam subditioni Sancti Petri Flaviniaci repetivit sed nec ipse suo tempore calumpnie altercationem compescere prevaluit neque tanquam oporteret concordem utrinque connexionem amicando conglutinavit Cujus calumpnie dissensio tandiu ventilata inquietando permansit quoad prefati pontificis successor ejus Agano presulatum excepit nec minus ac antea eo nitente seditionis omnem sedare tumultuationem perseverantia litis deflagravit donec ipse utriusque ecclesie provisorem admonendo ut cum eo Rome iter aggrederentur provocavit atque illic coram domno papa alteruter hic exorse calumpnie ille vero inficie causam disceptando denudarent Quorum unus videlicet Corbiniacensis solummodo priorem suum Romam cum episcopo Aganone delegavit qui ante presentiam domni Nicholai pape seriem inchoate calumpnie evidenter insinuavit Audita itaque Corbiniacensis prioris enarratione precepit egregius papa Heduensi episcopo prsente metropolitano Hugone Chrisopolitano omnique concilii coadunati collegio ut deinceps nullum istius calumpnie assensum Flaviniacensi abbati concederet etiam tunc definivit ipse ut penitus universa litigationis exercitatio ulterius nullificaretur magistrali auctoritate cujus contradixit supradictus pontifex ne amplius relevando hec calumpnia reiteraretur quin etiam hoc descriptum Sancti Petri Corbiniaci abbati Lanberto suisque monachis in testimonio perpetuali tradidit Hoc preceptum vel decretum adfirmavi ego Hagano Heduensis episcopus jussione Nicholai pape sancte romane ecclesie in conspectu omnium canonicorum Sancti Nazarii favente collaudatione eorum et adsistentis sinodi + Aganonis episcopi Nomina vero eorum qui hoc privilegium sanxerunt hic inscripta sunt plurima H sic metropolitani Chrisopolitanorum + Hugonis episcopi Nivernensis + Gaufridi episcopi Autissiodorensis + Walterii decani [Eduensis] + Sevvini archidiaconi + Hugonis + Scinfridi abbatis + Landrici archidiaconi + Widonis archidiaconi + Girardi archipresbiteri + Otberti archipresbiteri + Walterii archipresbiteri + Lamberti archipresbiteri + Hugonis precentoris + Walterii sacerdotis + Rainaldi sacerdotis + Walterii + Constantii + Hingonis + Bernardi + Gauzfridi + Stephani + Hugonis + Lamberti + Rainaldi