Charter Document - 02199556

Charter Document - 02199556


Charter Number: 02199556
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Petimus a sanctitate vestra quatinus istius domini electio facta in prejudicium Cluniacensis ecclesie contra privilegia sedis apostolice contra antiquam consuetudinem post appellationem legitime interpositam irrequisito Cluniacensis abbatis assensu irrita habeatur et ipse penitus amoveatur quia non intravit per ostium et alius loco et honore dignus secundum tenorem privilegiorum nostrorum de assensu Cluniacensis abbatis substituatur Tunc abbas Sancti Johannis proposuit ex adverso exceptiones dilatorias videlicet quod causa ista diversis judicibus fuerat delegata de assensu parcium per quos canonice potuit terminari coram quibus eciam semper fuit paratus obedire Unde suppressa veritate et sucgesta falsitate impetrata fuerat citacio et petebat remitti ad eosdem judices et satisfieri sibi de expensis Quod autem pro parte nostra fuit responsum pretermittimus cum non credamus ad presens fore necessarium Tamen ita actum est quod dominus papa noluit admittere excepciones abbati Angeliacensi immo noluit quod procederemus in causa et sicut patet per incrementum domini pape in tantum processum est quod facta fuit litis contestacio sollempniter tam super petitorio quam possessorio et statim procedet ad diffinitivam si partes haberent in promtu et testes et instrumenta Set quia de predictis per asserciones parcium non potuit sibi fieri plena fides ideo tantum commisit causam delegatis Cum igitur in causa ista usque ad diffinitivam nichil restet nisi tantum productiones testium et exhibitio instrumentorum cavendum [es]t sollerter ne adversarii frivolis excepcionibus nos detineant quia sicut dictum est ante litis contestacionem [c]oram summo pontifice fuerunt proposite nec admisse