Charter Document - 02197280
| Charter Number: | 02197280 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [] Eduensi [] Claromontensi et [] Nivernensi episcopis et dilectis filiis decano et capitulo Bituricensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem Querelam dilectorum filiorum nostrorum T abbatis et fratrum Cluniacensium intelleximus quod nobilis vir W senes calcus de Borbono et frater ejus et Ducissa de Molins ecclesie Silviniacensi que ad prescriptum monasterium pertinet dampna gravia estimationis decem milium solidorum nequiter intulerunt Quoniam igitur nimie negligentie redargui videremur si pateremur prescriptum monasterium in capite vel in membris maliciosa quorumlibet vexatione turbari discretioni vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus si res ita se habet memoratas personas moneatis illata dampna prescripte ecclesie resarcire et ab hujus modi de cetero iniquitate cessare Si vero monitis vestris acquiescere forte noluerint eos contradictione et appellatione cessante vinculo anathematis innodatis et si nec sic resipuerint terram eorum ubi presentes fuerint interdicti sententie supponatis et tam excommunicationis quam interdicti sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari Ceterum quia predictus senes calcus in quendam presbiterum monachum predictorum fratrum sicut asserunt violentas manus injecit equum ei abstulit cimiterium violavit et ipse idem quendam alium monachum et frater ejus prepositum eorum laicum usque ad effusionem quinis infra cimiterium verberabunt eos si res ita se habet sublato appellationis obstaculo candelis accensis excommunicatos publice nuntietis et sicut excommunicatos faciatis arctius evitari donec memoratis fratribus ablata restituant de illatis injuriis satisfaciant et prefatus senes calcus cum litteris vestris continentibus veritatem apostolico se conspectui representet Datum Tusculani VI idus februarii
